- PATRICIATUS
- PATRICIATUSdignitatisolim eminen tissimae nomen, apud Romanos, Francos, Burgundiones. Et quidem dignitas haec, quae Praefectos quoque Praetorio anteibat, a Constantino M. instituta est, teste Zozimô l. 2. Priscus in Hist. p. 56. edit Reg. Ε᾿ν τοῖς Πατρικίοις σὺν ἐκείνῳ καταλεγόμενον, οἳ δὴ τὰς ἀρχὰς ἀναβεβήκασι πάσας, Patriciis cum illo accensitum, qui Magistratus omnes anteeunt. Procopius Bell. Vandal. l. 1. τιμὴ ἡ ἀνωτάτω, honor supremus. Walaf. Strabo de Reb. Eccl. c. 3. Patriciis, qui primi post Caesares in Imperiis fuisse videntur. Formulam tam eximiae dignitatis descripsit Senator. l. 6. Ep. 2. e qua observare est, solâ morte fuisse solutam; quod tamen apud Gothos tantum obtinuisse volunt alii, cum in Cod. Theod. Expatricius legatur. Atque id forte causa est, quod Patriciatûs dignitas cum alia persaepe dignitate copulata legatur; cum ea perpetua, altera forte tem proaria esset, Quoniam vero plures interdum erant hâc dignitate conspicui, is qui ante alios eam obtinuerat, Primus Patriciorum dicebatur, ut Aspar apud marcellinum Comitem: Πρωτοπατρίκιον etiam dixit Malchus in Excerptis p. 92. hanc porro dignitatem, ut eminentiismam. Regibus ac Principibus exteris, ad Augustis Byzantinis saepe collatam legimus: iis maxime qui Constantinopoli concesserunt, vel sedibus suis pulsi apud Imperatores Graecos perfugium habuerunt. Ita Sigismundo Burgundiae Regi apud Avitum Viennensem Ep. 7. Theodorico Gothorum Regi et Odoacro, apud Procop. de Bello Goth. l. 1. c. 1. l. 2. c. 6. et Malchum in Excerptis p. 94. a Iustiniano et Zenone: Vitigi, Gothorum Regi et Arethae Saracenorum Principi, apud Procopium l. 1. c. 9. Theophanem p. 203. et Hist. Misc. l. 16. c. 457. ab eodem Iustiniano: Hunnorum Regi et Nicetae Sarbari Persarum Ducis filio, Curvato item Hunogundurorum Domino, apud Nicephorum Constantinopol. ab Heraclio: Telericho, Bulgartae Principi, et Taronis Principibus, apud Landulsum Sagacem Hist. Misc. l. 23. p. 720. et Constantinum de Adm. Imp. c. 43. a leone Philosopho: bologudae et Gylae Turcorum seu Hungarorum Ducibus, aoud Zonaram p. 155. a Constantino Porphyrogenntio, Adalgiso, Desiderii Longobardorum Regis fil. qpud Eginhardum, A. C. 774. a Constantino Copronymo: Bulgariae Principibus aliquot, a Bosilio Bulgaroctono, apud praedictum Zonaram p. 181. Cegeni denique Patzinacorum Principi, apud Eund. p. 205. dignitatem hanc legimus delatam. Vide supra ubi de Patre Imperatoris. Forma constituendi Patricii talis occurrit, in Histor. Pauli Foroiuliani de Gestis Longobardor. asservata, in Bibl. Vatic. Patricii dignitas taliter disponenda est, quatenus illa non vili per sonae nec alicui condedatur ignoto. Sit enim vaelde notus Imperatori, sit fidelis et prudens, non elatus. Protospatharius veniens ante Imperatorem, osculetur suum humerum et dicat, Maxime Imperatorum adest quem vocâsti. Tunc stet ad sinistram Imperatoris illius Hypaochus, quem nos dicimus Praefectum et dicat ei Imperator: Cum Protospathario futurum Patricium adducito. Dum autem venerit Patricius, inprimis osculetur pedes Imperatoris, deinde genu, ad extremum osculetur ipsum; tunc osculetur omnes Romanos circumstantes, et dicant omnes, Beneveniatis: Nobis nimium laboriosum esse videtur concessum nobis a Deo ministerium solum procurare: quo circate nobis adiutorem facimus, et hunc honorem tibi concedimus, ut Ecclesiis Dei et pauperibus legens facias, et inde apud altissimum Iudicem rationem reddas. Tunc induat eum Imperator mantum et ponat ei in dextro indice annulum et det ei bombacinum propriâ manu scriptum, ubi taliter contineatur scriptum: Esto Patricius, misericors et iustus. Tum ponat ei in caput aureumcirculum et dimittat. Unde, quod Protospatharius et Hyparchus hîc nominantur satis colligitur; id potissimum spectare Patricios a Constantinopol. Imperatorib. constitui solitos, maximeque forte Patricios Italiae et Siciliae. Nam Patricios etiam peculiari nomenclaturâ appellabant, Siciliae et Longobardiae Praefectos, Constantinopoli ab Augustis summissos: cum in Italiam potissimum soli fere Patricii mitti solerent. Hinc Malchus Rhetor p. 93. ait, Augustum, Orestis filium, orâsse Zenonem Imperatorem ut Odoacrum Patriciatûs ornaret dignitate et Italicam dioecesim ei regendam committeret. Constantinus veroPorphyrogenitus de Administ. Imp. c. 27. scribit, transsata Constantionpolim Imperii sede, missos inde Patricios duos, qui utriamque prov inciam regerent, et alterum quidem Siciliae, Calabriae, Neapoli et Amalophiae; alterum vero Benevento, Capuae, Papiae et liquis urbibus, quae adhunc Graecis parebant, praetuisse: quod intelligendum, maxime post occupatas plerasque Italiae provincias, a Gothis, Longobardis, et Saracenis. Hinc Patricios Siciliae, h. e. Praefectos legimus in Cod. Carolino Ep, 37. 88. Patricium Panormitnaum, apud Georgium M. l. 10. Ep. 44. Patricios Italiae, vide supra in voce Catapanus: patricium Africae, apud eundem Gregorium eôdem l. Ep. 43. et Victorem Tunnensem. Ita Deminaum quendem. Patricum Seleucia i. e. Praefectum nominat Codinus in Origin. edit. Meurs. p. 75. ut Patricios Lazicae, Cedrenus p. 443. et Anastasius in Collestaneis: Patricium Alanorum, Idem p. seq. Armeniorum, Theophanes p. 286. etc. Neque alii fuêre Patrici Romanaorum, quam praefecti Romanae urbis, ut videbimus infra. Vide Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.